- BASILIA
- BASILIAinsul. Ponti in Oceano Septentrionali. Xenophon Lampsacenus a litore Scitharum tridui navigatione insulam esse immensae magnitudinis Baltiam tradit, quam Pytheas Basiliam nominat. Plin. l. 4. c. 13. Baltia Timaeo dicitur. Plin. ibid. Bannomannam vocat.Scandia, et Scandinavia eidem, ut et Solino c. 23. dicitur. Procopius sub nomine Thule sed falso describit. Iornandes Scanziam etiam perperam vocat. Eius loci incolae Suiones apud Tacitum Germ. c. 44. videntur, sed non esse insulam cognitum fuit, et ea esse creditur, quae duo amplissima regna habet, nempe Norvegiam et Suediam, ubi partes praecipuae sunt Gothia, Suecia propria, Lapponia et Finlandia, comprehendens. Scandiam autem vel Scandinaviam, Sconen, quae huius est pars, facit Zieglerus. Idem pro Bannomanna, Pannonia apud Plinium legere mavult, et Finlandiam huius peininsulae partem pro ea accipit. Suiones Taciti Willichius Sueden interpretatur. Hanc Basiliam peinsulam Mar. Niger Vergion appellatam scribit. Vide Scandinavia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.